Status moralis incolarum sive parochianorum Unterschoenmattenwag A Parochianis non amatur parochus aestimatur, ut quivis vir communis: defraudant eum, ubi possunt, praecipue caveat, peccuniam ne eis det mutuam parochus, non recipit, nisi postea debitores in jus provocet, quod in eum parit odium. Sic caveat quoque: ne eis minimum quidem donet aut alias largiatur, tunc omnes volunt dona, et in posterum non dant amplius parocho, quod ei debent dicentes: non habent necessarium. Invicem non habent pudorem, filii et filiae parvuli et senes mingunt et cacant unus unaque coram alio aliaeque. Sunt spurii et sordidi, omnes viae tramites et strata, stercore, merda et muco foedata inveniuntur ubique, quibus gaudium habere videntur. Inter duos nuptias conciliari rarum nisi iam gravida sit sponsa, aut habent unam aut plures vel ab ipso sponso vel ab alio proles. Sunt etiam in promptu, ad patrandas neq(u)itias ulciscendo. Zeis (Pfarrer 1814 - 1818) Ich will sehen, wie sie in 100 Jahren sind? ------------------ |
=======================================================
back to Leonards ancestry
Back to andorama homepage
Back to Dörsam homepage
Created by Ralf Dörsam 1999